- OSMANES
- OSMANESfil. fuit Ortho-Grul, natione Turca, cuiusmaiores ex Perfica in Asiam a Tartaris expulsi, apud Sultanos Guniae tantam obtinuerant gratiam, ut spem conciperent Imperii consequendi. Cum itaque Aladdus A. C. 1298. sine liberis obiisset, Turcarum Proceres universum Imperium inter se ita diviserunt, ut 9. inde Regna emergerent; praecipuâ tamen auctoritate et potentiâ penes Osmanem, cui Bithynia obvenerat, manente. Sedes regni eius Bursa Bithyniae urbs, ab Olympum montem, fuit. Inter hos autem Turcarum Reges cum perpetua essent bella, reliquis tandem oppressis, tres tantum potentiores remaniêre, Osmaniae, caramaniae et Dulgadiriae, sed et his inter se se collisis, Caramani, qui praecipue Osmaniorum implacabiles hostes erant, quoque tandem ab Osmanidis eversi, sicque omnis potestas Turcarum ad eos translata est. Vide Georg. Hornium Orb. Imp. p. 273. Idem et Ottoman dictus est, eiusque familia in hunc usque diem amplissimo huic imperio praeest: unde Turcicum Imperium frequenter Domus vel Porta Ottomannica dicitur. Successores illius Bursâ, Adrianopolim Thraciae Urbem, inde ipsam Constantinopolim, Imperatoriam sedem transtulerunt; quod factum A. C. 1453. cum Muhammedes vel Mahometes II. eam Urbem expugnasset, sicque Imperium Ottomannicum ad summum fastigium perduxisset, Idem. Orbe Polit. Part. I. p. 22. Vide quoque Forbesium Instructionum Histor. Theol. l. 4. c. 22. ut et infra Ottomannus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.